BOJITAE

BOJITAE
BOJITAE
Persiae Regnum instaurârunt, circa A. C. 932. Postquam enim Caliphae Saracenorum Persiae Regnô diu fuissent potiti, tandem decrescente indies eorum auctoritate, Sultani per provincias passim rebellantes propria sibi regna condere coeperunt: Inter quos praecipui erant silii Boiae, qui genus e priscis Persarum Regibus, ipsoque adeo Dario hystaspis, repetebat. Habebat autem Boias ille tres filios, Alim, Hasen et Achmed, a iuventute militiae innutritos; e quibus Alis, collectâ praedonum manu, cum multa strenue gereret, Martawigo assyriae Imperatori se socium iunxit, et paulo post confirmatis iam vicibus, ab eo deficiens, Persiam, aliasque late provincias occupavit, iisque cum fratribus suis divisis, in Regno novo a Calipha Muktasibilla confirmatus est. Ita Boiitae per universam Persiam terum potiti, veterum Regum prosapiam decusque gentis tot iam saeculis interruptum, mirifice illustrârunt: Caliphaque Mucius Lilla Alin cognomine Amaduddaulum appellari Regem Regum iussit. Cuius posteri Persiam variâ fortunâ, per annos 127. obtinuerunt usque ad A. C. 1055. quô e Turcis Selgucidae Boiitis successerunt, quorum ultim us Rex Melecram fuit. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. p. 418. ad quem commentatus L. Ioach. Fellerus, Boiitas hosce aliter Puianos nominatos esse, adnotat. Vide quoque infra ubi de Persarum Regno.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”